PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Perugia, 28 marzo 1229.



Gregorius IX precibus T. Legionensis reginae ac filiarum eius monasterium S. Angeli de Ursaria, troianae diocesis, fratribus militiae de Calatrava concedit, ea conditione ut ii personas idoneas illic instituant (Reg. Vat. 14, f. 109, n. 1).

 

MAGISTRO ET FRATRIBUS MILITIE DE CALATRAVA CISTERCIENSIS ORDINIS

 

Cum vestre religionis honestas flores et fructus suavitatis producere dinoscatur nos in ea tamquam in odore agri pleni cui benedixit Dominus merito delectati ad dilatationem ipsius libenter intendimus cum effectu.
Unde cum Karissima in Christo filia T. regina illustris Legionensis et S. et D. nate ipsius fecissent per venerabilem fratrem [ Pelagium] episcopum Albanensem et dilectum filium nostros (sic) E[gidium] sanctorum Cosme et Damiani diaconum cardinalem humiliter supplicari ut monasterium S.Angeli de Ursaria Troiane diocesis quod ad sedem apostolicam nullo medio pertinens de hyspanis fuit hactenus ordinatum eis ordinandum de fratribus vestris concedere dignaremur cupientibus illud de bonis sibi a Deo collatis congruis beneficiis ampliare, nos sperantes ut divinitus inspirate propositum meliorandi predictum monasterium velint efficaciter adimplere, ipsarum supplicationibus duximus favorabiliter annuendum, prefatum monasterium ordini vestro de fratrum nostrorum consilio conferentes prout in litteris nostris super hoc confectis plenius continetur.
Ut igitur gratiam in hoc vobis exhibitam recognoscere probemini sicut decet universitatem vestram monemus et hortamur attente per apostolica scripta mandantes quatenus ad relevationem predicti monasterii efficaciter intendentes tales illuc studeatis destinare personas tam clericos quam laicos que religionem vestram in partibus illis reddant merito veneramdam et nos eis digne imperturi possimus gratiam et favorem. Nulli ergo etc. Si quis autem etc.
Datum Perusii V Kal. Aprilis, pontificatus nostri anno tercio.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.