PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Troia, marzo 1159.



Pelagio, abate del monastero di S.Angelo di Orsara, per porre fine ad una controversia sulla questione delle offerte, dona a Guglielmo III, vescovo di Troia, una casa, un giardino e delle vigne situati a Foggia e dintorni: si ridefinisce la spartizione delle offerte.

 

+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno divinae Incarnationis eiusdem millesimo centesimo quinquagesimo nono, regni vero domini nostri W(illelm)i Siciliae et Italiae regis victoriosissimi anno octavo, mense martii, indic(tione) septima. Ego fr(ater) Pelagius, Dei gratia monasterii Sancti Angeli de Ursaria humilis abbas, notum facio quam inter dominum Guill(elmu)m tercium, Dei providentia troianae sedis venerabilem episcopum et me, discordia et controversia erat de oblationibus hactenus ipsi nostro monasterio factis, ex hoc quod ipse dominus episcopus de omnibus ipsis oblationibus terciam partem ecclesiae Sanctae Mariae sui episcopii debitam a me pro parte ipsius nostri monasterii exigebat, et e contrario ego eandem tertiam partem ab eo exquisitam solutam esse dicebam. Tandem post querelas et contentiones inter nos inde habitas, supplicationibus nostris et confratrum nostrorum atque amicorum ipsius nostri monaster(ii) ipso domino episcopo acquiescente, com(mmun)i totius nostri capituli consilio et voluntate, presentibus etiam de confratribus nostris dompno Laurentio et dompno Ordonio ac Petro de Alba, coram Lupo Mallanisio, Secundino, Rogerio atque Ioh(ann)e Leporino regalibus iudicibus et subscriptis testibus, interveniente nobiscum Raone de Rocca regio iusticiario, in hoc negotio ipsius nostri monaster(ii) advocato, cum eodem domino Guill(elm)o venerabili episcopo talem concordiam et transactionem firmavimus, videlicet quod pro una domo quae fuit Nucifredi et que est in casali Fogiae, et pro orto quodam qui fuit Ioh(ann)is iudicis, et vineis que fuer(unt) eiusdem Ioh(ann)is iudicis, que sunt in pertinentiis Fogiae, de quibus vineis Stefanus eiusdem Ioh(ann)is iudicis filius dum vixerit usumfructum percipere debet, quae omnia transactivo nomine dedimus et tradidimus eidem domino Guill(elm)o venerabili episcopo, habenti secum Ypolitum quondam Landulfi iudicis Petri filium, in hoc negotio suum advocatum, ita ut amodo et semper domum ipsam et ortum et vineas, detracto usufructu ipsarum vinearum dum predictus Stefanus vixerit, ipse dominus episcopus et posteriores eius quiete habeant et possideant et ad utilitatem sui episcopii quod voluerint faciant sine nostri nostrorumque posteriorum contradictione et sine cuiuscumque requisitione, et ea sibi nos et posteriores nostri ab omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus.
Et ipse dominus episcopus omnes oblationes hactenus ut predictum est ipsi nostro monaster(io) factas et universas de preteritis omnibus exactiones nobis et posterioribus nostris remisit, et nos inde penitus quietos clamavit.
De oblationibus autem quas amodo persone in sua parrochia habitantes eidem nostro monaster(io) facient secundum pactum constitutum inter dominum W(illelmum) secundum venerabilem troianum episcopum et dompnum Iulianum primum iamdicti nostri monaster(ii) venerabilem abbatem predecessorem nostrum, tertiam partem eidem domino episcopo et suis posterioribus dare debeamus, excepto casali nostro Montis Calvelli, de quo duos Romanatos tantum secundum veterem pactionem annuatim habere debet, et domum nostram quam abbas Martinus predecessor noster in honore Santae Crucis sine episcopali et canonicorum auctoritate in territorio Fogiae construi fecerat, amodo in perpetuum sua auctoritate adhibita ecclesiam esse concessit, et eam consecrare et cimiterium ibidem constituere promisit, hoc etiam addito, ut ex omnibus rebus in nostro monasterio derelictis a servientibus nostris vel ab hominibus in hospitalibus nostris obeuntis, aut si aliquis de parrochia sua pietate ductus cibaria vel pocula vel munuscula aliqua nomine elemosine ipsi nostro monater(io) sine iudicio dederit, nullam inde partem exigere debeat. Unde ego qui s(upra) fr(ater) Pelagius abbas obbligavi me et meos posteriores per gaudiam quam dedimus, interveniente nobiscum prenominato Raone de Rocca regio iusticiar(io), in hoc negotio ipsius nostri monaster(ii) advocato, eidem domino W(illelm)o venerabili episcopo et suis successoribus, habenti secum prefatum Ypolitum in hoc negotio suum advocatum, et me ipsum pro parte ipsius nostri monaster(ii) mediatorem posui, quatinus si aliquando ego vel vel mei posteriores hanc inter nos habitam convenientiam et transactionem in aliquo violare presumpserimus, aut si hoc scriptum falsum esse dixerimus, trecentos sol(id)os aureos regales ill(i) componere debeamus, et omnes contra hanc nostram convenientiam et transactionem facere presumentes excommunicationi supponimus, hac transactione et convenientia firma et stabili in perpetuum existente sine omni calumpnia. Et hoc scriptum te Ioh(ann)em notar(ium) Pinzardi filium taliter scribere rogavi in mense et supradic(ta) indic(tione) in civitate Troia feliciter.
+ Ego frater Pelagius abbas scripsi et confirmavi.
+ Ego frater Laurencius.
+ Ego Ordonius.
+ Ego frater Petrus de Alba interfui.
+ Signum crucis proprie manus Mainardi de Grimo est.
+ Hoc signum crucis Guillielmi de Menescalco est.
+ Ego Maifridus filius Iohannis de Molino.
+ Ego qui supra Lupus Mallanisius regalis iudex.
+ Imperio regis retinens moderamina legis
Firmo Secundinus iudex haec scripta rogatus.
+ Regalis iudex testor Rogerius ista.
+ Ego qui s(up)ra Ioh(ann)es Leporinus regalis iudex.
+ Scripta vigent carte Nicolay iudicis arte.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.