PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Palermo, ottobre 15(?) 1195.

Gualterio, vescovo di Troia, cancelliere del regno di Sicilia e di Puglia, cede al monastero di Orsara le rendite del suo villaggio di S. Lupulo, fino a una somma di 400 once dovute in contropartita della ripresa, da parte dell'Imperatore, dei villaggi di Maiolano e Mutata, nella terra di Taranto.


Nos Gualterius Dei et imperialis gratia troianus episcopus, regni Siciliae et Apuliae cancellarius et imperialis aulae familiaris.


Notum facimus universis tam presentibus quam futuris quod cum dominus noster serenissimus Imperator dei gratia sua venerabili abbati de Ursaria et ecclesiae suae dudum duo casalia concessisset in terra Tarenti, Maiulanum v(idelicet9 et Mutatam, idem abbas per manus nostras et sub nostra securitate domino Imperatori in quadrigentis ungiis inde servivit. Verum quia concessionem ipsam eidem domino nostro placuit in irritum revocare, nos videntes ecclesiam ipsam non modicam inde substinere iacturam, ne forte [propter] hoc idem monasterium in temporalibus rebus ulterius laesionem incurreret, et status eius labi posset quomodolibet in deterius, quia per manus et securitatem nostram pecunia data fuit, tam pro parte nostra quam successorum nostrorum pro ipsis quadrigentis ungiis restituendis proventus casalis nostri Sancti Lupuli per presens scriptum eidem abbati et suis successoribus obligamus, ita quidem ut idem abbas et successores eius proventus ipsius casalis in integrum percipiat, excepta vinea quam domui Hospidalis nostri donavimus, donec eidem abbati vel successoribus suis per nos vel successores nostros ipsae quadrigentae unciae plenariae persolvantur.


Ad maiorem itaque securitatem et munimen eius et successorum suorum presens scriptum fieri iussimus et sigillo nostro fecimus insigniri.
Acta sunt haec anno dominicae Incarnationis M C LXXXX V, regnante domino nostro Henrico VI Romanorum Imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXIV, imperii vero V, regni Siciliae primo.
Datum Panormi XV m(ensis) 8bris, XIV ind(iction)e.


Signum propriae manus domini Gualterii troiani episcopo, regni Siciliae et Apuliae cancellarius.
Ego Gulielmus regini archiepiscopus et domini Imperatoris familiaris.
Ego frater Berardus dictus prior domus Militiae interfui.
Ego Americus archidiaconus canosinus interfui.
Ego Ranaldus G[(e)nt(il)is] [v]alven(sis) canonicus.
Ego Palmerius troianus canonicus interfui.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.