PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Troia, ottobre 1138



Il medico Enea, figlio del medico Maraldi e sua moglie Marenda, di Troia, offrono i loro beni al monastero di S. Angelo di Orsara, ma si riservano l'usufrutto vitalizio di questi beni.

 


+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno divine Incarnationis eiusdem millesimo centesimo tricesimo nono, et nono anno regnante domino nostro Roggerio Siciliae et Italie rege magnifico, m(ense) octubr(is), secunda indictione.
Ego Eneas medicus filius Maraldi medici, egoque Marenda uxor eius, in civitate Troia habitantes, cum nos gravi delictorum pondere honeratos consideraremus, ea que ad anime redemptionem acceptabilia sunt memoravimus. Sed quod antiquitus dictum est quia decet unumquemque qui ad celestis satietatis mensam adtingere desiderat, illus seòper agere quod Deo acceptabile sit, ut cum decesserit inter sanctos et electos suos eum collocare dignetur, et quicquid de rebus suis in sacris ac venerabilibus locis contulerit, centuplum accipiet et quod melius est vitam possidebit eternam. Idcirco, mundi huius cunta fragilia cognoscentes, nos et omnes res nostras mobiles et stabiles Deo et monasterio Sancti Angeli de Ursaria offerre decrevimus.
Propterea, bona nostra sponte absque ulla violentia, coram Iannacio regali iudice et subscriptis testibus, consentientibus michi Marende Guerdelasso et Roggerio Villano meis parentibus et eodem Enea viro et mundoaldo meo iuxta legem, obtulimus et per hanc cartam tradidimus nos et omnes res nostras mobiles et stabiles Deo et predic(to) monasterio Sancti Angeli de Ursaria et in manibus donni Pelagii ac donni Martini et donni Fortis fratrum et monachorum ipsius monasterii, habentium secum in hoc negocio Sergium de Lama, eiusdem monasterii advocatum, hac nobis in rebus ipsis omnibus condicione reservata, quod dum vixerimus omnia habere et possidere eisque iusto moderamine ad nostri corposris sustentationem frui debemus: et si ego predictus Eneas primus obiero, ipsa Marenda uxor mea omnia nostra in vita sua predicta ratione possideat: ea vero defuncta, ad predc(tum) monasterium sine omni impedimento deveniant: Si vero ego iamdicta Marenda antea mortua fruero ex hac videlicet infirmitate qua teneor, ipse vir meus Eneas pro
anima mea quindecim sol(idos) Rom(anatos) dare debeeat, et omnes res meas ut predictum est in vita sua habeat: eo au(tem) obeunte, ad predictum monasterium deveniant, ea vero ratione ut post decessum nostrum hanc nostram oblationem et traditionem cum omni eius remelioratione domno Hero eiusdem monasterii venerabili abbati et eius successoribus habere et possidere liceat secure, et quod ex ea ad utilitatem ipsius monasterii facere voluerint faciant sine nostra nostrorumque heredum contradictione, et sine omni cuiuscumque requisicione. Et pro huius oblationis et traditionis confirmatione professi sumus quia ab omnipotenti Deo per ipsius domini abbatis et suorum fratrum ac successorum orationes incomparabile meritum in futuro accepturi erimus. Unde ego qui s(upra) Eneas obligavi me, et ego Marenda me per consensum supradictorum obligavi, et nostros obligavimus heredes predictis domino Pelagio et domino Martino ac domino Forti fratribus et monachis ipsius monasterii per gaudiam quam eis dedimus, habentibus secum in hoc negotio predictum Sergium de Lama eiusdem monasterii advocatum, et mediatores posuimus predictos Guerdelassum et Roggerium filium Goffridi corduanerii, quatinus hanc nostram oblationem et traditionem ut prelegitur nos et nostri heredes iamdic(to) donno Hero venerabili abbati eiusque successoribus ab omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus. Quod si noluerimus, vel si nos ipsi quolibet modo causati fuerimus, sive subtrahere vel minuere ex ea aliquid quesierimus, aut si hanc cartam falsam esse dixerimus, primum ante omnia omnis nostra questio et causatio adversus illos inanis et vacua fiat, et centum sol(idos) Rom(anatos) illis componere debeamus. Insuper hec oblatio et traditio firma et stabilis semper constet sine omni calumnia. Quam te Guidonem notar(ium) Grisii filium taliter scribere rogavimus in m(ense) et supradic(ta) indic(tione). Actus civitatis Troiae feliciter.
+ Regalis iudex firmo Iannacius ista.
+ Signum crucis propriae manus Riccardi Ioh(ann)is presbiteri est.
+ Ego Mayfridus Ioh(ann)is Balbi f(ilius) interfuy et me subscribsi.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.