PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Troia, ottobre 1138



Il medico Enea, figlio del medico Maraldi e sua moglie Marenda, di Troia, offrono i loro beni al monastero di S. Angelo di Orsara, ma si riservano l'usufrutto vitalizio di questi beni.

 


+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno divine Incarnationis eiusdem millesimo centesimo tricesimo nono, et nono anno regnante domino nostro Roggerio Siciliae et Italie rege magnifico, m(ense) octubr(is), secunda indictione.
Ego Eneas medicus filius Maraldi medici, egoque Marenda uxor eius, in civitate Troia habitantes, cum nos gravi delictorum pondere honeratos consideraremus, ea que ad anime redemptionem acceptabilia sunt memoravimus. Sed quod antiquitus dictum est quia decet unumquemque qui ad celestis satietatis mensam adtingere desiderat, illus seòper agere quod Deo acceptabile sit, ut cum decesserit inter sanctos et electos suos eum collocare dignetur, et quicquid de rebus suis in sacris ac venerabilibus locis contulerit, centuplum accipiet et quod melius est vitam possidebit eternam. Idcirco, mundi huius cunta fragilia cognoscentes, nos et omnes res nostras mobiles et stabiles Deo et monasterio Sancti Angeli de Ursaria offerre decrevimus.
Propterea, bona nostra sponte absque ulla violentia, coram Iannacio regali iudice et subscriptis testibus, consentientibus michi Marende Guerdelasso et Roggerio Villano meis parentibus et eodem Enea viro et mundoaldo meo iuxta legem, obtulimus et per hanc cartam tradidimus nos et omnes res nostras mobiles et stabiles Deo et predic(to) monasterio Sancti Angeli de Ursaria et in manibus donni Pelagii ac donni Martini et donni Fortis fratrum et monachorum ipsius monasterii, habentium secum in hoc negocio Sergium de Lama, eiusdem monasterii advocatum, hac nobis in rebus ipsis omnibus condicione reservata, quod dum vixerimus omnia habere et possidere eisque iusto moderamine ad nostri corposris sustentationem frui debemus: et si ego predictus Eneas primus obiero, ipsa Marenda uxor mea omnia nostra in vita sua predicta ratione possideat: ea vero defuncta, ad predc(tum) monasterium sine omni impedimento deveniant: Si vero ego iamdicta Marenda antea mortua fruero ex hac videlicet infirmitate qua teneor, ipse vir meus Eneas pro
anima mea quindecim sol(idos) Rom(anatos) dare debeeat, et omnes res meas ut predictum est in vita sua habeat: eo au(tem) obeunte, ad predictum monasterium deveniant, ea vero ratione ut post decessum nostrum hanc nostram oblationem et traditionem cum omni eius remelioratione domno Hero eiusdem monasterii venerabili abbati et eius successoribus habere et possidere liceat secure, et quod ex ea ad utilitatem ipsius monasterii facere voluerint faciant sine nostra nostrorumque heredum contradictione, et sine omni cuiuscumque requisicione. Et pro huius oblationis et traditionis confirmatione professi sumus quia ab omnipotenti Deo per ipsius domini abbatis et suorum fratrum ac successorum orationes incomparabile meritum in futuro accepturi erimus. Unde ego qui s(upra) Eneas obligavi me, et ego Marenda me per consensum supradictorum obligavi, et nostros obligavimus heredes predictis domino Pelagio et domino Martino ac domino Forti fratribus et monachis ipsius monasterii per gaudiam quam eis dedimus, habentibus secum in hoc negotio predictum Sergium de Lama eiusdem monasterii advocatum, et mediatores posuimus predictos Guerdelassum et Roggerium filium Goffridi corduanerii, quatinus hanc nostram oblationem et traditionem ut prelegitur nos et nostri heredes iamdic(to) donno Hero venerabili abbati eiusque successoribus ab omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus. Quod si noluerimus, vel si nos ipsi quolibet modo causati fuerimus, sive subtrahere vel minuere ex ea aliquid quesierimus, aut si hanc cartam falsam esse dixerimus, primum ante omnia omnis nostra questio et causatio adversus illos inanis et vacua fiat, et centum sol(idos) Rom(anatos) illis componere debeamus. Insuper hec oblatio et traditio firma et stabilis semper constet sine omni calumnia. Quam te Guidonem notar(ium) Grisii filium taliter scribere rogavimus in m(ense) et supradic(ta) indic(tione). Actus civitatis Troiae feliciter.
+ Regalis iudex firmo Iannacius ista.
+ Signum crucis propriae manus Riccardi Ioh(ann)is presbiteri est.
+ Ego Mayfridus Ioh(ann)is Balbi f(ilius) interfuy et me subscribsi.

Troia, marzo 1144.



Muscata sposa di Giovanni Fattizio e sua figlia Villana, sposa di Guglielmo di Avenalia, abitanti di Troia, vendono al monastero di S. Angelo di Orsara, rappresentato dal suo abate Martino II, per 20 soldi (a 30 denari il soldo), una parte di un bosco situato nelle vicinanze di Troia, per farvi un mulino.

 


+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno millesimo centesimo quadragesimo quarto ab Incarnatione eiusdem Iesu Christim et quartodecimo anno regnante domino nostro Roggerio gratia Dei Siciliae et Italiae rege, mense mar(tii), septima ind(ictione).
Ego Muscata uxor Ioh(ann)is Fattiti et ego Villana eius fi(li)a et coniux Guillelmi de Avenalia, troianae civitatis habitatrices, notum facimus nos habere unam forestam in iamdic(te) civitatis pertinentiis, in loco ubi dicitur ad Montem Calvellum, nobis matri videlicet et fi(li)ae nostro iure pertinentem.
De qua vero foresta partim ad formam faciendum molino monasterii Sancti Angeli de Ursaria, in quo preest dompnus Martinus secundus Dei providentia venerabilis abbas, bona nostra voluntate et sine violentia, coram Iannacio regali iudice et subscriptis testibus, congruum est nobis communiter vendere predic(to) dompno Martino venerabili ababti, qui nobis ex ea viginti sol(idos), ana triginta den(arios) per sol(idum), pro par(te) sui monasterii cum omni finitione se daturum statuit; sed et consentientes nobis fue(runt) Guillelmus Buccefolle et Rao de Rocca parentes nostri et isdem predic(tus) Ioh(ann)es Fattitius vir et mundoaldus michi Muscatae atque prenominatus Guillelmus de Avenalia vir et mundoaldus mihi Villanae iuxta legem. Per huius itaque car(te) venditionem dompno Martino secundo venerabili abbati, habenti tecum in hoc negotio Synai fi(li)um Ursonis de Ado ipsius monasterii advocatum, partim de ipsa nostra foresta quam diximus, et has in circuitu videtur habere fines et mensuras, scilicet: in prima par(te) incipiente ab ipso flumine Sandoris et descenden(do) secus reliquam forestam nobis reservetam cum communibus terminis ficxis usque in medium vallonem qui dicitur rivus Vassonis, sunt passus sexaginta duo minus uno pede. A secunda vero par(te) secus ipsum vallonem usque in alveum fluminis predic(ti) Sandoris, sunt passus sexaginta tres. A quar(ta) denique par(te) a capite erga ipsum flum(en), sunt passus quinquaginta duo usque in priorem finem. Omnes vero isti passus sunt mensurati ad talem passum qui quinque pedum et sem(is) constat; mensura autem pedis est quantum a capite huius car(te) conspicitur usque ubi incisura lateris designatur, signumque crucis ibi conscriptum est.
Infra has autem fines et mensuras superius scriptas, nec nobis qui s(upra) mater et fi(li)a, nec nostris heredibus, nec cuicumque alteri homini aliquid ex ea reservare, nec ad opus nostrum aliquam portionem remanere dicimus, sed cum omnibus suis pertinentiis et utilitatibus illam tibi vendidimus et tradidimus proprio iure ad habendum et possidendum.
Et pro huius venditionis et traditionis confirmatione professae sumus nos a te ex ea recepisse viginti sol(idos), ana triginta den(arios) per sol(idum) in omni transactu, ea vero ratione ut amodo et semper hanc nostram venditionem et traditionem cum omni eius remelioratione habere et possidere tibi tuisque successoribus liceat secure, et quodcumque ad ipsius vestri monasterii utilitatem ex ea facere volueritis faciatis sine nostri nostrorumque heredum contradictione, et sine omni cuiuscumque requisitione.
Unde nos quae s(upra) Muscata et Billana mater et fi(li)a obligamus nos per consensum supradictorum et nostros obligamus heredes tibi prenominato dompno Martino secundo venerabili abbati tuisque successoribus per vadiam quam tibi dedimus, habenti tecum in hoc negotio supranominatum Synai ipsius monasterii advocatum, et mediatores posuimus supranominatos Ioh(ann)em Fattitium et Guillelmum de Avenalia viros nostros, adpignarandum illos eorumque heredes in omnibus eorum rebus sicuti se obligaver(unt), ut hanc nostram venditionem et traditionem veluti prelegitur nos et nostri heredes tibi tuisque successoribus ad omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus.
Et si quocumque tempore forma ipsa in quacumque par(te) aut in capite vel in medio sive in pede a parte forestae nostrae ruperit quod de propria nostra terra sibi per longitudinem a capite usque in pedem passum unum adiungere debeamus; quod si noluerimus, vel si nos ipsi quolibet modo causati fuerimus, seu subtrahere vel minuere aliquid ex ea quesierimus, aut si istam car(tam) falsam esse dixerimus, primum ante omnia omnis nostra questio et causatio adversum te tuosque successores inanis et vacua fiat, et centum sol(idos) aureos regales nos et nostros heredes tibi tuisque successoribus pro par(te) ipsius vestri monasterii composituros obligamus; insuper hec venditio et traditio firma et stabilis semper constet sine omni calumpnia. Et ganc te car(tam) Robbertum notarium Osmundi fi(li)um taliter scribere rogavimus in mense et supradicta ind(ictione).
ACTUS CIVITATIS TROIAE FELICITER.
+ Regalis iudex firmo Iannacius ista.
+ Hoc signum crucis propriae manus Nicolay troiani catipani ac filii Petri de Sparano est.
+ Signum crucis propriae manus Petri de Amurando est.

Troia, marzo 1159.



Pelagio, abate del monastero di S.Angelo di Orsara, per porre fine ad una controversia sulla questione delle offerte, dona a Guglielmo III, vescovo di Troia, una casa, un giardino e delle vigne situati a Foggia e dintorni: si ridefinisce la spartizione delle offerte.

 

+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno divinae Incarnationis eiusdem millesimo centesimo quinquagesimo nono, regni vero domini nostri W(illelm)i Siciliae et Italiae regis victoriosissimi anno octavo, mense martii, indic(tione) septima. Ego fr(ater) Pelagius, Dei gratia monasterii Sancti Angeli de Ursaria humilis abbas, notum facio quam inter dominum Guill(elmu)m tercium, Dei providentia troianae sedis venerabilem episcopum et me, discordia et controversia erat de oblationibus hactenus ipsi nostro monasterio factis, ex hoc quod ipse dominus episcopus de omnibus ipsis oblationibus terciam partem ecclesiae Sanctae Mariae sui episcopii debitam a me pro parte ipsius nostri monasterii exigebat, et e contrario ego eandem tertiam partem ab eo exquisitam solutam esse dicebam. Tandem post querelas et contentiones inter nos inde habitas, supplicationibus nostris et confratrum nostrorum atque amicorum ipsius nostri monaster(ii) ipso domino episcopo acquiescente, com(mmun)i totius nostri capituli consilio et voluntate, presentibus etiam de confratribus nostris dompno Laurentio et dompno Ordonio ac Petro de Alba, coram Lupo Mallanisio, Secundino, Rogerio atque Ioh(ann)e Leporino regalibus iudicibus et subscriptis testibus, interveniente nobiscum Raone de Rocca regio iusticiario, in hoc negotio ipsius nostri monaster(ii) advocato, cum eodem domino Guill(elm)o venerabili episcopo talem concordiam et transactionem firmavimus, videlicet quod pro una domo quae fuit Nucifredi et que est in casali Fogiae, et pro orto quodam qui fuit Ioh(ann)is iudicis, et vineis que fuer(unt) eiusdem Ioh(ann)is iudicis, que sunt in pertinentiis Fogiae, de quibus vineis Stefanus eiusdem Ioh(ann)is iudicis filius dum vixerit usumfructum percipere debet, quae omnia transactivo nomine dedimus et tradidimus eidem domino Guill(elm)o venerabili episcopo, habenti secum Ypolitum quondam Landulfi iudicis Petri filium, in hoc negotio suum advocatum, ita ut amodo et semper domum ipsam et ortum et vineas, detracto usufructu ipsarum vinearum dum predictus Stefanus vixerit, ipse dominus episcopus et posteriores eius quiete habeant et possideant et ad utilitatem sui episcopii quod voluerint faciant sine nostri nostrorumque posteriorum contradictione et sine cuiuscumque requisitione, et ea sibi nos et posteriores nostri ab omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus.
Et ipse dominus episcopus omnes oblationes hactenus ut predictum est ipsi nostro monaster(io) factas et universas de preteritis omnibus exactiones nobis et posterioribus nostris remisit, et nos inde penitus quietos clamavit.
De oblationibus autem quas amodo persone in sua parrochia habitantes eidem nostro monaster(io) facient secundum pactum constitutum inter dominum W(illelmum) secundum venerabilem troianum episcopum et dompnum Iulianum primum iamdicti nostri monaster(ii) venerabilem abbatem predecessorem nostrum, tertiam partem eidem domino episcopo et suis posterioribus dare debeamus, excepto casali nostro Montis Calvelli, de quo duos Romanatos tantum secundum veterem pactionem annuatim habere debet, et domum nostram quam abbas Martinus predecessor noster in honore Santae Crucis sine episcopali et canonicorum auctoritate in territorio Fogiae construi fecerat, amodo in perpetuum sua auctoritate adhibita ecclesiam esse concessit, et eam consecrare et cimiterium ibidem constituere promisit, hoc etiam addito, ut ex omnibus rebus in nostro monasterio derelictis a servientibus nostris vel ab hominibus in hospitalibus nostris obeuntis, aut si aliquis de parrochia sua pietate ductus cibaria vel pocula vel munuscula aliqua nomine elemosine ipsi nostro monater(io) sine iudicio dederit, nullam inde partem exigere debeat. Unde ego qui s(upra) fr(ater) Pelagius abbas obbligavi me et meos posteriores per gaudiam quam dedimus, interveniente nobiscum prenominato Raone de Rocca regio iusticiar(io), in hoc negotio ipsius nostri monaster(ii) advocato, eidem domino W(illelm)o venerabili episcopo et suis successoribus, habenti secum prefatum Ypolitum in hoc negotio suum advocatum, et me ipsum pro parte ipsius nostri monaster(ii) mediatorem posui, quatinus si aliquando ego vel vel mei posteriores hanc inter nos habitam convenientiam et transactionem in aliquo violare presumpserimus, aut si hoc scriptum falsum esse dixerimus, trecentos sol(id)os aureos regales ill(i) componere debeamus, et omnes contra hanc nostram convenientiam et transactionem facere presumentes excommunicationi supponimus, hac transactione et convenientia firma et stabili in perpetuum existente sine omni calumpnia. Et hoc scriptum te Ioh(ann)em notar(ium) Pinzardi filium taliter scribere rogavi in mense et supradic(ta) indic(tione) in civitate Troia feliciter.
+ Ego frater Pelagius abbas scripsi et confirmavi.
+ Ego frater Laurencius.
+ Ego Ordonius.
+ Ego frater Petrus de Alba interfui.
+ Signum crucis proprie manus Mainardi de Grimo est.
+ Hoc signum crucis Guillielmi de Menescalco est.
+ Ego Maifridus filius Iohannis de Molino.
+ Ego qui supra Lupus Mallanisius regalis iudex.
+ Imperio regis retinens moderamina legis
Firmo Secundinus iudex haec scripta rogatus.
+ Regalis iudex testor Rogerius ista.
+ Ego qui s(up)ra Ioh(ann)es Leporinus regalis iudex.
+ Scripta vigent carte Nicolay iudicis arte.

Troia, 10 luglio 1186.



Gaitelgrima, figlia di un certo Aliberto Adone, vedova di Mainardo, figlio di Raone di Massaricio, vende per 2 once ¾ di tarini a Pierre, abate del monastero di S. Angelo di Orsara, la quarta parte di una terra che le apparteneva situata a Monte Calvello, che suo marito aveva venduto a questo monastero.

 


+ In nomine Domini nostri Iesu Christi. Anno divine Incarnationis eiusdem millesimo centesimo octogesimo sexto, et vicesimo primo anno regnante domino nostro Guill(elm)o Dei gratia Sicil(ie) et Ital(ie) rege gloriosissimo, inclite et gloriose memor(ie) domini regis Guill(elm)i filio, decimo mensis iul(ii) indic(tionis) quarte.
Ego Giatelgrima quondam Aliberti Adonis filia, que fui uxor Mainardi filii Raonis de Massar(icio), troiana civis, fateor quam cum idem Mainardus vir meus semoti(m) a me habitaret, quasdam terras quas habebat ad Montem Calvell(um) monasterio Sancti Angeli de Ursar(ia) vendidit, tali videlicet conditione, ut si ipsum Mainardum ante me mori contingeret, quarta pars ipsarum terrarum que me iure morgincap contingebat salva mihi iure proprio servaretur.
Quapropter eodem viro meo defuncto pertinentem, bona mea voluntate et sine violentia,coram Antonio regali iudice et subnotatis testibus, consentientibus mihi Ioh(ann)e Cactisio et Pantaleone parentibus meis, una cum Leonardo filio et mundoaldo meo iuxta leg(em), vendidi et per hanc cartam tradidi tibi domino Petro, venerabili ababti monaster(ii) Sancti Angeli de Ursar(ia), numma mihi nec meis heredibus nec cuilibet alteri homini in ea portione reservata, sed una cum inferiori et superiori, cum viis et anditis, omnibusque earum pertinent(iis), illam tibi pro parte monaster(ii) vendidi et tradidi proprio iure habendam et possidendam.
Et pro huius venditionia et traditionis confirmatione profiteor me recepisse ate ex ea tres unc(ias) terenorum Sicil(ie) minus quarta, ea videlicet ratione ut amodo et semper hanc meam venditionem et traditionem cum omni eius remelioratione habere et possidere tibi tuisque successoribus liceat secure, et quod ex ea ad utilitatem monaster(ii) facere volueritis faciatis sine mea meorumque heredum contradic(tione) et sine omni cuiuscumque requisitione.
Unde ego prefata Gaitelgrima per consensum predictorum obl(igav)i me et meos heredes tibi iamdic(to) domino abbati tuisque successoribus per guadiam quam dedi tibi habenti tecum Ioh(ann)em de Allo, in hoc neg(oti)o tuum advocatum, et fideiusssores posui prefatum Leonardum filium meum et iamdic(tum) Ioh(ann)em Cactisium, ad pignerandum illos et eorum heredes in omnibus rebus suis veluti se obligaver(unt), quatinus hanc meam venditionem et traditionem ut prelegitur ego et mei heredes tibi tuisque successoribus ab omnibus hominibus antestare et defendere legibus debeamus.
Quod si non fecerimus, vel si nos ipsi quolibet modo causati fuerimus, sive subtrahere vel minuere aliquid ex ea quesierimus, aut si hanc cart(am) falsam ese dixerimus, primum omnis nostra questio et causatio adversus vos inanis et vacua fiat, et duplum predic(tum) pretium vobis componamus. Insuper hec venditio et traditio firma et stab(ilis) semper constet sine componamus. Quam te Grisium not(arium) Guidonis not(arii) fil(ium) taliter scribere rogavi in mense et supradic(ta) indictione in civitate Troia feliciter.
+ Ego qui sura Antonius Troiae regalis iudex.
+ Hoc signum crucis manus proprie Rogg(erii) de Sasso est.
+ Signum crucis manus proprie Raonis de Roccio est.
+ Crucis huius signum proprie manus Guill(elm)i Gallici est.
( Au dos): Indic(tione), an(no). T(estes) Rao de Bard(eo), Rogg(erius) de Sasso, W(illelmus) Gallicus. Car(ta) Sancti Angeli de quarta terrarum Montis Calvellis a Gaitelgrima vendita.

1125 gennaio


Guglielmo, vescovo di Troia, chiede a Martino, abate del monastero di S. Angelo di Orsara, dopo aver dedicato a sua richiesta la chiesa di S. Maria di Monte Calvello, dipendente da questo monastero, un diritto episcopale annuale di due romanati da versare nel giorno della festività dell'Assunta, con possibilità di aumento.

 


W(ILLELMUS) Dei gratia troianus episcopus Martino reverendo abbati S(ancti) Angeli de Ursaria. Religiosis desideriis assensum praebere facile est, et iustae petitiones celerem debent sortiri effectum. Petisti siquidem, frater in Christo karissime, ecclesiam Montis Calvellis, iuri vestri monasterii pertinentem, quae in nostra parrocchia est, a nobis didicari.
Nos autem supplicationis vestrae desiderium benignus intuentes, praenominatam ecclesiam iusta postulationem vestram ad honorem Beatae Dei genitricis Mariae solemniter dedicavimus. Quia vero inter episcopatus et monasteria frequentes dei iustitiis episcopalibus contentiones et lites maxime suboriri solent, sicut verus Dei servus quem fraterna dilectio et unanimitas delectat, ne aliqua in presenti seu in futuro d[i]ssapore inter Ecclesiam nostram et monasterium vestrum contentio vel scandalum suboriri valeat, episcopale iub sub certo vobis et distinto censu a nobis terminari deprecantes, quapropter communi capituli nostro consilio tam tibi quam et successoribus nostris presenti autoritate statuimus quamvis praedicti Montis Calvelli locus quamdiu, prout nunc est certus, et exilis dinoscetur vel tui successores per singulos annos in Assumptione Beatae Mariae duos Romanatos matrici Ecclesiae Beatae Mariae troianae persolvatis sine qualibet alia nostra aut successorum nostrorum seu officialium exactione. Porro si omnipotentis Dei misericordia qui vocat ea quae nunc sunt tamquam ea quae fuerant, praememoratus manifesta cognitione adauctus visus fuerit et census iuxta secundum augumentum praedicti loci compensatione adaugeatur; volumusque ut nulli, neque nobis neque successoribus nostris, praescriptam vobis constitutionem nisi tenore praedicto in aliquo comninuere liceat. Ego Ambrosius scriba supradicti domini mei Wlielmi secundi ex praecepto ipsius hanc cartulam scripsi anno Incarnationis dominicae millesimo centesimo vicesimo quinto, mense ianuario, indictione III, anno vero pontificatus eius octavo decimo.
Ego Willielmus Dei gratia troianus episcopus subscripsi.
+ Signum crucis propriae manus Landulfi de Astulfo canonici.
+ Signum crucis propriae manus Robberti Dilectae canonici.
Ego Iannes de Landulfo canonicus interfui.



In evidenza

Archivio notizie Altre notizie

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.