PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

Roma, Laterano, 2 febbraio 1295.



Bonifacius VIII, omnia bona in Apuliae, Siciliae, Calabriae et Romaniae partibus ad militiam Calatravae pertinentia, quae ipse detinebat antequam ad summum pontificatum ascenderet, Philippo, Tranensi Archiepiscopo ad vitam, benevolentiae causa, concedit (Reg. Vat. 47, f.171, n.1)

 


VENERABILI FRATRI PHILIPPO ARCHIEPISCOPO TRANENSI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

Attendentes grandia tua merita probitatis et gratia utiliaque servitia que hactenus dum nos minor status haberet, nobis in hospitio nostro familiariter impendisti ac volentes propterea que ad tui status decorem tuique honoris augmentum pertinere percipimus affectus promptitudine prompteque liberalitatis munificentia promovere, omnia bona iura et iurisdictiones in Brundusina et Troiana civitatibus et in Ursaria, in Fragnanana ac in quibus Apulie, Sicilie, Calbrie, et Romaniar partibus ad domum militie Calatravensis pertinentia dudum nobis in minori officio constitutis a ..... magistro preceptore et conventu eiusdem domus ad vitam nostram concessa, apostolica tibi auctoritate concedimus de apostolice plenitudine potestatis a te quoad vixeris retinenda sub modis et conditionibus quibus nobis concessa fuisse noscuntur, non obstantibus quibnolibet Calatravensis ordinis contrariis consuetudinibus vel statutis iuramento confirmatione apostolica vel decedente, predicta omnia ad prefatam domum libere revertuntur. Nulli ergo omnio hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere velei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum.
Datum Laterani IIII Non. Februari, pontificatus nostri anno primo.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.