PugliaRegione Puglia + FoggiaProvincia di Foggia 

1125 gennaio


Guglielmo, vescovo di Troia, chiede a Martino, abate del monastero di S. Angelo di Orsara, dopo aver dedicato a sua richiesta la chiesa di S. Maria di Monte Calvello, dipendente da questo monastero, un diritto episcopale annuale di due romanati da versare nel giorno della festività dell'Assunta, con possibilità di aumento.

 


W(ILLELMUS) Dei gratia troianus episcopus Martino reverendo abbati S(ancti) Angeli de Ursaria. Religiosis desideriis assensum praebere facile est, et iustae petitiones celerem debent sortiri effectum. Petisti siquidem, frater in Christo karissime, ecclesiam Montis Calvellis, iuri vestri monasterii pertinentem, quae in nostra parrocchia est, a nobis didicari.
Nos autem supplicationis vestrae desiderium benignus intuentes, praenominatam ecclesiam iusta postulationem vestram ad honorem Beatae Dei genitricis Mariae solemniter dedicavimus. Quia vero inter episcopatus et monasteria frequentes dei iustitiis episcopalibus contentiones et lites maxime suboriri solent, sicut verus Dei servus quem fraterna dilectio et unanimitas delectat, ne aliqua in presenti seu in futuro d[i]ssapore inter Ecclesiam nostram et monasterium vestrum contentio vel scandalum suboriri valeat, episcopale iub sub certo vobis et distinto censu a nobis terminari deprecantes, quapropter communi capituli nostro consilio tam tibi quam et successoribus nostris presenti autoritate statuimus quamvis praedicti Montis Calvelli locus quamdiu, prout nunc est certus, et exilis dinoscetur vel tui successores per singulos annos in Assumptione Beatae Mariae duos Romanatos matrici Ecclesiae Beatae Mariae troianae persolvatis sine qualibet alia nostra aut successorum nostrorum seu officialium exactione. Porro si omnipotentis Dei misericordia qui vocat ea quae nunc sunt tamquam ea quae fuerant, praememoratus manifesta cognitione adauctus visus fuerit et census iuxta secundum augumentum praedicti loci compensatione adaugeatur; volumusque ut nulli, neque nobis neque successoribus nostris, praescriptam vobis constitutionem nisi tenore praedicto in aliquo comninuere liceat. Ego Ambrosius scriba supradicti domini mei Wlielmi secundi ex praecepto ipsius hanc cartulam scripsi anno Incarnationis dominicae millesimo centesimo vicesimo quinto, mense ianuario, indictione III, anno vero pontificatus eius octavo decimo.
Ego Willielmus Dei gratia troianus episcopus subscripsi.
+ Signum crucis propriae manus Landulfi de Astulfo canonici.
+ Signum crucis propriae manus Robberti Dilectae canonici.
Ego Iannes de Landulfo canonicus interfui.

Il sito istituzionale del Comune di Orsara di Puglia è un progetto realizzato da Parsec 3.26 S.r.l.

Torna all'inizio del contenuto

Questo sito utilizza i cookie per il funzionamento e per offrirti una migliore esperienza. I cookie tecnici e i cookie utilizzati per fini statistici sono già stati impostati. Per ulteriori dettagli sui cookie, compresi quelli terze parti, e su come gestirne le impostazioni consulta la Cookie Policy.

Cliccando ACCETTO acconsenti all’utilizzo dei cookie.